- LARES
- I.LARESAfricae propr. urbs. Ptol. Migana Marmolio. Inter Carthaginem et Cirtham. Olim clara et Episcopal. sub Archiep. Carthaginensi. Hîc maxime efferbuit in orthodoxos persecutio, sub Hunerico et Geinserico Regg. Laris in sing. num. habet Sallust. de bello Iugurth.II.LARESeodem cum Genio inter Natales quoque Deos habiti olim sunt numero, ut docet Ovid. Fast. l. 2. v. 616. et iis commendatam proin pueritiam esse, innuit Claud. de Sexto Cons. Honor. Carm. 28. v. 582.Infantem genitor moriens commisit alendum.Idem Tibull. clarissime innuit, l. 1. Eleg. 11. v. 15.Sed patrii servate Lares aluistis et iidem,Cursarem vestros cum tener ante pedes.Quocirca tot reperiuntur Inscriptiones passim Laribus, pro domus salute et incolumitate dicatae, vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. p. 47. Arnob. Lares Genii focorum fuêre unde Prud. nigri dicti περὶ ςτεφ. Hym. c. 14. v. 21. et l. 1. c. Symmach. v. 204. et in veteri denario gentis Caesiae, iis Vulcanus superpositus cernitur. Serv. autem Tullius, Laris familiaris fil. creditus est, quod eius mater conceperit in foco: in cuius rei memoriam Compitalia Laribus et ludos instituit. His venerationis gratiâ consueverat ignis accendi, qui in atrio, non proculab ianua lucere solitus, a Ianitore, servabatur catenato: Unde Horat. Serm. l. 1. Sat. 5. v. 65. et seqq.Multa Cicerrhus ad hoec: donâsset iamne catenamEx vote Laribus, quoerebat. Scriba quod esset,Deterius nihilo dominoe ius esse:Consirmat Petron. qui Lares argenteos apud Trimalcionem, Edit Gonsali de Salas p. 16. Edit. Bosch. c. 29. in aedicula inter ianuam et atrium videtur locare, in armario viz. ut Plin. explicat. Habebat porro et cubiculum suos Lares Suet. Domit. c. 17. Puer, qui, curoe Larium cubiculi ex consuetudine assistens, interfuit coedi etc. Nec enim haec de Laribus communibus accipi vult Pignor. sed Larario, ut vocat Lamprid. in Alex. Seu. Proin idem, quod apud Suet. de Aug. c. 7. legimus: Thurinum cognominatum, satis certâ probatione tradiderim, nactus puerilem eius imagunculam oeream veterem, ferreis ac pene iam exolescentibus literis, hoc nomine inscriptam; quoe dono a me Principi data inter cubiculares colitur: ad cubicularios illos Lares refert. Nec alibi, quam in hoc secreto Larario L. Vitellius Auli Imp. pater, imagines videtur coluisse aureas Narcissi et Pallantis libertorum, apud Suet. in eo c. 2. Vide in voce Lararium, et plura hanc in rem apud Casaub. ad Suet. Aug. c. 2. ubi Penatum Lariumque (qui Graecis ἱςτιοῦχοι δαίμονες. Item Θεοῖ ὀικίδιοι) sedem in privatis aedibus non unam, et cultos maxime in foco; item in cubiculo; saepe in aliqua parte atrii, puta in compluvio, vel in porticu ei adnexa, docet. Coronamenta eorum quod attinet, colebantur plerumque oblatione τῶ προφορις̔μάτων, primitiarum, uti docet Horat. Serm. l. 2. Sat. 5. v. 12. et seqq.—— —— dulcia pomaEt quoscumque feret cultus tibi fundus honoresAnte Larem gustet venerabilier Lare dives.Atque hinc Tibull. illos coronat spicis et uvâ, l. 2. Eleg. 1. v. 14. Sed et floribus cingebantur, quod proprie Lares ornare dicebatur. Unde de Aug. legimus, Compitales Lares ornare bis anno instituit, vernis floribus et oestivis, apud Suet. in eoc. 31. Violis praesertim, Iuv. Sta. 12. l. 4. c. 90. Insuper redimebantur myrto et rore marino, apud Horat. Carm. l. 2. Ode 23. v. 4. et 15. Postremo farre, actenui serto, sive corollâ, Iuv. Sat. 9. l. 3. v. 137. nempe a pauperibus: Alioqui enim amplitudine coronarum colebantur, ut ex Festo discimus. Quae coronae Laribus impositae dicebantur imponi focis, quod sedes Larium ibi. Tibull. l. 1. Eleg. 5. v. 40.Num feror incestus sedes adiisse Deorum?Sertaque de sanctis diripuisse focis?Vide supra in voce Focus. Praeter coronas, (quas Kalendis, Idibus et Nonis, si festus dies fuerit, renovari iubet Cato de Re rust. perque eosdem dies lari familiari supplicari) unguento quoque honorabantur. Prudent. c. Symmach. l. 1. v. 201.—— saxa illita cerisViderat: unguentoque Lares humescere nigros.Nigres, an quia fumosi, an quia atroces et vindices. Certe ἐρινιυωδεις καὶ ποινίμους δαίμονας, illos facit Plutarch. κεφ. καταγρ. ῤωμ. i. e. furialia et poenalia Numina, ἐπισκόπους βίων καὶ ὀίκων, rigidos vitarum et domorum inspectores etc. Sed et Lucernas Laribus multas olim sacras fuisse, docent Gruterianae Inscriptiones p. inprimis 77. et exhibet earum unam Fortunius Licet. cum Inscr. Laribus sacrum P. F. Roman. quam explicat, Laribus sacrum posuit Fulvius Romanus, vultque additam vocem Romanus, quia illam sacraverit procul a patria, vide eum de recond. Antiqq. Lucernis l. 6. et plura de Laribus, in vocibus Lar, et Lara, item ubi de leidiis Diis: de Laribus vide Permarinis, et eorum aede, Liv. l. 40. c. 52. Addam saltem, cum Compitalium facta fuerit supra mentio, in quovis compito vel Larario, fuisle duo semper Deorum signa, ex Ovid. Fast. l. 5. v. 34. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.